De pilosis

… qui et homines silvestres dicuntur. Pilosus animal est, sicut Glosa dicit super Ysaiam, quod in figura hominis superius incipit, sed inferius in pedes bestie desinit. Hanc bestiam diffinit beatus Ieronimus in Vita beati Pauli primi heremite, quod superius sit homo frontem habens asperam cornibus et in caprarum pedes desinens, satyros vel faunos vel incubos vocari. Asserit idem, quod nulli dubium esset, istud monstrum captum fuisse in oriente et in Alexandriam visum et inde mortuum saleque infusum, ne a calore dissolveretur, deportatum fuisse in Constantinopolim, ut ab imperatore videretur.

Nostra etate delata fuit regi Francie bestia ad magnitudinem canis: caput quidem non multum distabat a capite canis, cetera corporis membra ut homo prorsus habebat, crura quidem nuda ut homo manusque vel brachia, collum album ac nudum. Habebat in dorso pilos. Vinum libentissime bibebat, carnibus vescebatur, et hoc coctis. Ita decenter ac modeste manibus capiebat cibum et ori suo inferebat, ut nullus dubitaret in hoc, quin humanum modum haberet in talibus. Erectus ut homo stabat, sedebat ut homo, puellis et feminis libentissime iungebatur et in sexu viri et femine discretionem habebat. Genitale membrum, ultra quam corporis quantitas exigebat, habebat magnum. Igitur furiis agitatum hoc animal crudelissime movebatur et in homines seviebat. Ceterum cum pacatum esset, instar hominis mitissime et decentissime se gerebat et mulcebatur alloquiis et colludentibus applaudebat.

De putorio

Putorius, ut dicit Liber rerum, bestia est a putore dicta, quia nimium fetet, et hoc maxime cum irascitur. Ipsa similiter ut daxus crura brevia habet in sinistro latere et dextro latere longiora. Domorum ardua et penetralia inhabitat. Gallinarum et earum pullorum cupidissima est, quippe que solum carnibus et huiusmodi vivit. Gallinam autem vel pullum cum capit, caput eius in initio petit, ut hoc devicto non sit illi difficile in membris aliis laborare vel ne possit clamare, dum capitur.

De tragoditis

Tragodite, ut dicit Plinius, bestie sunt, que contra omnia genera quadrupedum bestiarum in terra repentium deiectis cornibus obliqua cervice pascuntur. Et hec est causa: Cornua habent longa et per declivum capitis et maxillarum usque ad terram pendentia. Quam ob rem ut alie bestie in terra pascere non possunt prohibentibus cornibus, sed obliquata cervice longa secare potius videntur herbam ore attractam quam aliorum more carpere.

De tranez (test)

Tranez animal est modicum instar cuniculi, ut dicit Plinius, quod licet parvum sit corpore, spiritu tamen validum et robustum viribus est et naturaliter animosum ad pugnam. Cui etiam in signum rei et pugne natura in capite contulit galeam, qua testa capitis protegeretur et cerebrum, et qua etiam dilucide monstraretur, quod cuique rei condite honestum et utile creatricis nature providentia ministravit. Hoc animal rubei coloris est et in suo genere speciosum.

De unicorni

Unicornis animal est parvum quidem, ut dicit Ysidorus, secundum fortitudinem corporis. Brevia etiam crura habet secundum suam magnitudinem. Acerrimum nimis est, ita ut a nullo venatore vi valeat comprehendi. Huic color buxeus. Cornu in media fronte habet quatuor pedum, a quo nec ipse elephas tutus est corporis sui magnitudine. Hoc cornu ad saxa limat in pugna. Nam sepe cum illo certamen habens in ventre vulneratum prosternit.

Ut dicit liber Kyrannidarum, cornu illud demones eicit. Perforatur enim, et sic sono et presentia cornu fugatur demon.

Ferrum non timet. Manet in montibus excelsis et in solitudinibus vastissimis commoratur. Iacobus et Ysidorus: Sed hoc argumento capitur: Puella virgo in silva proponitur solaque relinquitur. Qui adveniens omni ferocitate deposita casti corporis pudicitiam in virgine veneratur caputque suum in sinu puelle aperientis imponit sicque soporatus inermis deprehenditur a venatoribus, occiditurque vel in regali palatio ad spectaculum exhibetur. Hoc animal primo, ut Plinius dicit, magnus Pompeius ad spectaculum Rome exhibuit. Hoc crudele animal Christum significat, qui ante incarnationem seviebat in celo puniendo angelos propter superbiam, in terra homines propter inobedientiam sicut Adam et propter luxuriam sicut Sodomitas, propter crapulam sicut filios Israel. Huic nullo contradicere audente clamat Ysaias: Non est, inquit, qui consurgat et teneat te. Hunc virgo in deserto mundi quasi cepit, dum gloriose virginis Marie incomparabili pulchritudine castitatis illectus dei filius quasi sinum eius uterum introivit atque per eam humanatus corpus accepit, in quo a Iudeis quasi crudelissimis venatoribus comprehensus occiditur, indeque resurgens et ascendens ad celos in celestis regni palatium ad patris dexteram collocatur.