De tranez (test)

Tranez animal est modicum instar cuniculi, ut dicit Plinius, quod licet parvum sit corpore, spiritu tamen validum et robustum viribus est et naturaliter animosum ad pugnam. Cui etiam in signum rei et pugne natura in capite contulit galeam, qua testa capitis protegeretur et cerebrum, et qua etiam dilucide monstraretur, quod cuique rei condite honestum et utile creatricis nature providentia ministravit. Hoc animal rubei coloris est et in suo genere speciosum.

De neomon

Neomon Grece vocatur bestia, ut Ysidorus dicit, eo quod odore suo et salubria ciborum et venenosa produntur. De quo Dracontius ait:

Predicit suillus vim cuiuscumque veneni.

Suillus a setis est appellatus, quia setas pro pilis habet in corpore. Hec bestia serpentes persequitur. Que cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime observat quasi minantem. Ad quam cum vim suam transfert aspis deceptus a bestia corripitur.

De calopo

Calopus, ut Physiologus dicit, animal acerrimum est, ita ut nec a venatoribus possit appropinquari. Cornua longa habet serre figuram habentia, ita ut possit altas arbores secando deicere. Cum sitit, ad flumen Eufratem bibit. Est autem ibi frutex herichina virgultis subtilibus et prolixis. Cui dum adveniens cornibus alludit, ipsa cornua obligat in virgultis pugnansque diu nec liberare se valens exclamat horrifice. Cuius voce venator audita accurens herentem occidit.

De tragoditis

Tragodite, ut dicit Plinius, bestie sunt, que contra omnia genera quadrupedum bestiarum in terra repentium deiectis cornibus obliqua cervice pascuntur. Et hec est causa: Cornua habent longa et per declivum capitis et maxillarum usque ad terram pendentia. Quam ob rem ut alie bestie in terra pascere non possunt prohibentibus cornibus, sed obliquata cervice longa secare potius videntur herbam ore attractam quam aliorum more carpere.

De falena

Falena animal est in remotis orbis partibus nascens, datum ac creatum in vindictam et ultionem hominum superborum. Hoc enim animal naturali quadam indignatione superbiam in homine detestatur et, si occasionem acceperit congrediendi, pugne constanter insistit et victor superbie inclementer hominem discerpere nititur. Econtra si in obvium hominem ex fuga et timore humiliationis indicium deprehendit, subsistit interdum et evadere illum permittit.

De papionibus

Papiones animalia sunt circa Cesaream Capadocie, que parum admodum vulpibus maiores instar luporum simul adunati ululant, uno tantum inchoante et ceteris conclamantibus. Pilosam pellem habent. Ubi cadaver occisum fuerit, statim adunati clamoribus assunt. Sepulchra etiam ingrediuntur et hominum cadaveribus vescuntur in fame. Vox eorum longius auditur, et cum putatur esse in proximo, ululatus eorum in remotis est.

De putorio

Putorius, ut dicit Liber rerum, bestia est a putore dicta, quia nimium fetet, et hoc maxime cum irascitur. Ipsa similiter ut daxus crura brevia habet in sinistro latere et dextro latere longiora. Domorum ardua et penetralia inhabitat. Gallinarum et earum pullorum cupidissima est, quippe que solum carnibus et huiusmodi vivit. Gallinam autem vel pullum cum capit, caput eius in initio petit, ut hoc devicto non sit illi difficile in membris aliis laborare vel ne possit clamare, dum capitur.

De Amazonibus

De mulieribus pugnatricibus que dicuntur Amazones. Homines sunt, ut dicit Iacobus, in quibusdam partibus orientis ab aliis  mundi nationibus valde dissimiles. Sunt enim ibi Amazones, egregie in armis et preliis mulieres, iuxta montes Caspios in insula undique fluvio circumclusa commorantes. Sunt autem plus quam ducenta milia predictarum mulierum, absque virorum consortio seorsum habitantes in predicta insula, omnes autem tenentes gladios et ad bella doctissime. Quando enim hee Amazones victrices cum regina sua a preliis revertuntur, a viris suis, qui extra insulam per se commorantur, adorantur. Semel autem in anno ad maritos suos causa generadnde prolis exeunt. Postquam autem reverse fuerint, si masculum conceperint, ipsum per sex annos nutriunt et postea patri suo transmittunt. Si vero feminam pepererint, ipsam secum reservantes custodiunt. Sicut enim in quibusdam volucribus, femine fortiores sunt viris suis. Et quoniam ex frequenti usu libidinis multi spiritus consumuntur, quanto rarius coeunt, tanto prefate viragines fortiores sunt et magis ydonee ad pugnandum.

De caco

Cacus monstrum est in Archadia. Hoc animal totum setosum est quasi porcus. Et sicut scribit Adelinus philosophus, flammas de pectore suo eructuat, id est anhelitum et spiritum flammeum. Facit autem hoc maxime, cum ira permotum fuerit. Sed queri potest, quomodo flammas aut spiritum flammeum de ore suo possit evomere et ipsas flammas esse efficaces ad comburendum proxime contrectata, et non ipsum corpus animalis flammis absumi. Respondere possumus, quia, cum anhelitus adhuc in visceribus animalis per membra multa ac diversa late diffusus est, tepidus usquequaque non extuberatur in flammas; sed eructuatus continuatur ac multiplicatur in obiectum aliquod corpus virtutemque recipit comburendi, verbi gratia sicut videmus per medium berilli lapidis solare lumen multiplicare radios et in supremo unitionis acumine radiorum ignis virtutem suscipere in subiectam materiam et ignem effici violentum. Horum animalium similia fuerunt illa, de quibus in libro Sapientie scriptura testatur divina, quod ignes de ore suo spirabant. Igitur monstrum cacus in antris super flumen Tyberim commoratur. Hoc animal invadit subito vaccarum et taurorum greges, nec unum ei de grege animal sufficit, sed per caudas tauros tres aut quatuor apprehensos vi fortitudinis sue in antrum trahit occulte gressu retrogrado, ne scilicet investigari possit de facili. Est autem non solum infestum animalibus hoc animal, verum etiam ipsi homini gravissime insidiatur, cum tamen ipsum hominem plurimum timeat. Cacus signat quosdam iracundos, qui quidem ad modicum primum irasci sibi videntur interius, sed cum se ipsos ira crescente refrenare non possunt, quasi flammas in proximum contumelias et probra eructuant adeo, ut non solum se, verum etiam plures ad odium secum ira victos inflammant. Sicque occasione sue nequitie multos ad inferni claustra trahunt, et hoc gressu retrogrado, quia nullum rectum vel iustum odium esse potest. Iracundus igitur non solum infestus est brutis hominibus, ut eos ad iracundiam provocet, verum etiam aliquando rationabilibus et religiosis hominibus, quia quidem valde perfectus est, quem quandoque ira non deicit.