De platano

Platanus, ut dicit Ysidorus, arbor est a latitudine foliorum dicta: platos enim Greci latum vocant. Alta arbor est et ramis diffusa, foliis tenerrimis ac mollibus foliis vitis similis. Plinius dicit: Quis non miretur arborem umbre gratia, ex alieno petitam orbe? Ab insula Dyomedis primum advecta est. In Lycia platanus est gelidi fontis socia, que circumquaque octaginta pedum spatium longis obtinet umbris. Hiis tantum honos fuit antiquitus, ut mero infuso in regum atriis nutrirentur.  

De apro

… silvestri. Aper silvester, ut dicit Liber rerum, bestia fortis est, que nullam doctrinam bonorum morum recipit unquam, sed semper seva et ferox et ferox est. Nigri coloris est. Dentes magnos et recurvos habet semipedalis longitudinis, qui incisionibus apti sunt. Sed hoc satis mirabile est in dentibus, quod scilicet in viva bestia idem possunt quod ferrum, detracti vero mortue vim incisionis perdidisse probantur. Apro silvestri quidam truces homines seculi signari possunt, qui ad litteram nullam doctrinam bonorum morum recipient, sed semper sevi atque feroces, nigri id est turpes atque impii in gestibus iudicantur. Dentes recurvos in se habent, quia qui nocet alteri, primo se ipsum per mali propositum ledit in conscientia. Semipedales dentes habet, quia etsi ledunt corpus, animam in potestate non habent. Et hoc dignum in talibus: dum vivunt, sevire tantum possunt; mortuis vero illis et in infernum pessundatis cessay eorum tyrannidis. Hoc animal, si mane antequam uninariuam digestionem faciat, a venatoribus impetitur, de facili lassatur. Si vero urinam ante vel interim quando venatur fecerit, difficulter capture cedit, verumtamen lassatum non cedit, nam subistit in posterioribus et lassitudinem atrocitate rigida anceps dissimulate, duellum offerens venatori. Ferire tamen vel invader hominem no presumit, nisi prius ictum ab illo acceperit. Itaque bene sibi homo caveat, quia nisi primo ictu pugentis cuspidis vulnus letale armum et laterals costas dederit, de cita periclitari poterit, nisi forte iuxta ad refugium arborem inveniat quam ascendat, aut in loco humiliori reliqua terre planitie totis membris se premat; sustinebit tamen pedum illius proculcationem, quousque suc iacenti a proximo succuratur. Adversi namque, ut diximus, et recurvi dentes euis quasi quibusdam valent ad inferendam mortem atrocissimis armis, no possunt quemquam nisi elatum et rectum attingere. In vepribus fugit, ut canes qui ipsum sequuntur aut etiam dentibus tenant amoveat.

Aper cinctas bestias precedit auditu. Maribus, ut dicit Plinius, plurima asperitas est in coitu, femine in partu asperiores; et fere similiter in omni genere bestiarum. Ut dicit Experimentator, apri fimus recens et calidus precipuum remedium est contra fluxum sanguinis e naribus. Aper a dextris habet os in modum scuti et illud venabulis et macere opponit. Venabulis vel gladio perforatus super lanceam contra perforantem incedit. Ut dicit predictus auctor, caro porcina frigida est et humida, et hoc maxima domestica; lactans ceteris est humidior, et convertitur in varios humores et putridos, precipue si male dispositum stomachum invenit. Si porca multas glandes comederit quando impregnata est, abortum faciet. Proprium porcorum est escam terra subacta querere et oretenus lutosis et vilibus insudare. Primus partus porce minor erit et invalidior ceteris partubus. Quando multos habet fetus, tunc lac eius parvissimum est. In calidis regionibus melio est fetus proce hyeme quam estate, in frigidis vero contrarium; et hoc propter intemperiem regionem. In India cubitales flexus dentium sunt apris. Sunt etiam apri, de quorum frontibus frontibus cornua procedunt velut vitulis. In Arabia vero suillum genus non vivit.

De tranez (test)

Tranez animal est modicum instar cuniculi, ut dicit Plinius, quod licet parvum sit corpore, spiritu tamen validum et robustum viribus est et naturaliter animosum ad pugnam. Cui etiam in signum rei et pugne natura in capite contulit galeam, qua testa capitis protegeretur et cerebrum, et qua etiam dilucide monstraretur, quod cuique rei condite honestum et utile creatricis nature providentia ministravit. Hoc animal rubei coloris est et in suo genere speciosum.