De Brachiis

XXI. De Brachiis. Brachia ad anterius inflexa homo habet, que contra omnium fere animalium genera reflexa ad posterius habent. Brachia ex fortissimis ossibus procreantur. Pars anterior que manus continet duo ossa habet, unum maius et aliud minus. Posterior vero pars brachii, qua coniungitur humeris, unum tantum os habet validum et forte nimis. Brachia in iuvamentum laboris creata sunt fortia, flexibilia, habilitata ad omnem actum. In hiis nervi fortes, vene multiplices, e quibus commodius secundum phisicos superfluus ac nocivus sanguis extrahitur.

Contra paralysim brachii sensu carentis, sed motum habentis, ventosa sine scarificatione debet poni super humerum iuxta disgregationem, ut ad locum sanguis trahatur. Post debet poni versus cubitum, postea versus manum; et hoc successive debet fieri post aliquantam interpolationem. Sic ergo ventosa calefacit membra, et attrahet sanguinem et spiritus sensibiles, propter quod facit ad sensibilitatem membri. Si brachia dolueris vel humeros, in vino veteri vel in urina cum oleo bullienti lanam intinge et expressam fortiter calidam superpone. Ad idem valet quod supra dicitur de collo et humeris.