De mulieribus pugnatricibus que dicuntur Amazones

Homines sunt, ut dicit Iacobus, in quibusdam partibus orientis ab aliis  mundi nationibus valde dissimiles. Sunt enim ibi Amazones, egregie in armis et preliis mulieres, iuxta montes Caspios in insula undique fluvio circumclusa commorantes. Sunt autem plus quam ducenta milia predictarum mulierum, absque virorum consortio seorsum habitantes in predicta insula, omnes autem tenentes gladios et ad bella doctissime. Quando enim hee Amazones victrices cum regina sua a preliis revertuntur, a viris suis, qui extra insulam per se commorantur, adorantur. Semel autem in anno ad maritos suos causa generande prolis exeunt. Postquam autem reverse fuerint, si masculum conceperint, ipsum per sex annos nutriunt et postea patri suo transmittunt. Si vero feminam pepererint, ipsam secum reservantes custodiunt. Sicut enim in quibusdam volucribus, femine fortiores sunt viris suis. Et quoniam ex frequenti usu libidinis multi spiritus consumuntur, quanto rarius coeunt, tanto prefate viragines fortiores sunt et magis ydonee ad pugnandum.

De cirogrillo

Cirogrillus animal est lege prohibitum. Est autem animal parvum et naturaliter debile et in hoc plerumque mirabile, quia licet debile sit, tamen infestum et rapax est et mortiferum ceteris animantibus terre.

De caco

Cacus monstrum est in Archadia. Hoc animal totum setosum est quasi porcus. Et sicut scribit Adelinus philosophus, flammas de pectore suo eructuat, id est anhelitum et spiritum flammeum. Facit autem hoc maxime, cum ira permotum fuerit. Sed queri potest, quomodo flammas aut spiritum flammeum de ore suo possit evomere et ipsas flammas esse efficaces ad comburendum proxime contrectata, et non ipsum corpus animalis flammis absumi. Respondere possumus, quia, cum anhelitus adhuc in visceribus animalis per membra multa ac diversa late diffusus est, tepidus usquequaque non extuberatur in flammas; sed eructuatus continuatur ac multiplicatur in obiectum aliquod corpus virtutemque recipit comburendi, verbi gratia sicut videmus per medium berilli lapidis solare lumen multiplicare radios et in supremo unitionis acumine radiorum ignis virtutem suscipere in subiectam materiam et ignem effici violentum. Horum animalium similia fuerunt illa, de quibus in libro Sapientie scriptura testatur divina, quod ignes de ore suo spirabant. Igitur monstrum cacus in antris super flumen Tyberim commoratur. Hoc animal invadit subito vaccarum et taurorum greges, nec unum ei de grege animal sufficit, sed per caudas tauros tres aut quatuor apprehensos vi fortitudinis sue in antrum trahit occulte gressu retrogrado, ne scilicet investigari possit de facili. Est autem non solum infestum animalibus hoc animal, verum etiam ipsi homini gravissime insidiatur, cum tamen ipsum hominem plurimum timeat. Cacus signat quosdam iracundos, qui quidem ad modicum primum irasci sibi videntur interius, sed cum se ipsos ira crescente refrenare non possunt, quasi flammas in proximum contumelias et probra eructuant adeo, ut non solum se, verum etiam plures ad odium secum ira victos inflammant. Sicque occasione sue nequitie multos ad inferni claustra trahunt, et hoc gressu retrogrado, quia nullum rectum vel iustum odium esse potest. Iracundus igitur non solum infestus est brutis hominibus, ut eos ad iracundiam provocet, verum etiam aliquando rationabilibus et religiosis hominibus, quia quidem valde perfectus est, quem quandoque ira non deicit.

De manticora

Manticora animal est monstruosum valde, sicut Solinus et Plinius scribunt. Faciem habet quasi hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonino. Cauda scorpionis aculeo spiculata, voce tam sibila, ut imitetur modulos fistularum tubarumque concinentium. Humanas carnes avidissime affectat. Ita velox cursu est sicut avis volatu. Hec bestia triplicem in dentibus ordinem habet.