XXIV. De Digitis

XXIV. De digitis 

Digiti manui inserti sunt, ut habilitetur manus ad actum omnem. Digitorum vero nobilitas, ut dicit Aristotiles, est conveniens ad recipiendum, retinendum et dandum, et maxime ad distingeuendum. Pollex inter digitos est curtus et grossus propter operationes fortes; et non adiuvatur homo sine pollice per alios digitos. Vigor pollicis est equalis virtuti omnium digitorum, qui sunt in manu.

Si digitos dolueris et obriguerint, idem facias quod de manibus diximus. Si autem digiti contrahi ceperint et revolvi in manu, primo cum adverteris, liga manum extentam cum digitis super astulam et fac fomentationes, quas de manibus premisimus, adiunctis in decoctione foliis cassiane et castorio. Castorium autem bibas cum vino.