De Collo

XIX. De Collo.

Collo corpori caput coniungitur. Ex cartilaginosa carne collum creatur, et hoc interius magisMultitudo venarum in collo est, per quas a corde usque ad quinque officia sensuum animus effundatur. Collum tantum prope in homine parum a suo loco reflectitur, in anterius quidemdextra levaque, sed post se nequitAnimalium vero collum in posterius sicut in anterius ad libitum reflectunturpreterquam leonislupi et hyene, qui rectis cervicibus rigentavium vero omnuim indifferenter. 

Si quis collum aliquo casu lesum vel subito distortum vel quasi distortum et contortum habueritverberentur plante pedum eius assere, et convalescet patiens. Si dolorem in collo habueris vel in scapulismelle prius despumato inunge et postea farinam fabarum et folia tunsa hedere confice cum melle et superpone. 

De Voce

Vox est aer ictus , ut dicit Philosophus, sensibilis auditu quantum in ipso est. Omnis autem vox articula est aut confusa: articulata hominum , confusa animalium. Articulata est, que scribe potest ut a, e; confusa, que scribe non potest ut gemitus  infirmorum et voces volucrum aut bestiarum. Vox roboratur a quartodecimo anno, eadem in senecta exilio. Ad vocem emendandam et clarificandam piper album tritum in ore diu tene, salviamque frequenter sorbe et oleum gargariza. Porri etiam succum cum aqua calida gargariza. Quod si in balneo feceris, plus proficis. 

De Brachiis

XXI. De Brachiis. Brachia ad anterius inflexa homo habet, que contra omnium fere animalium genera reflexa ad posterius habent. Brachia ex fortissimis ossibus procreantur. Pars anterior que manus continet duo ossa habet, unum maius et aliud minus. Posterior vero pars brachii, qua coniungitur humeris, unum tantum os habet validum et forte nimis. Brachia in iuvamentum laboris creata sunt fortia, flexibilia, habilitata ad omnem actum. In hiis nervi fortes, vene multiplices, e quibus commodius secundum phisicos superfluus ac nocivus sanguis extrahitur.

Contra paralysim brachii sensu carentis, sed motum habentis, ventosa sine scarificatione debet poni super humerum iuxta disgregationem, ut ad locum sanguis trahatur. Post debet poni versus cubitum, postea versus manum; et hoc successive debet fieri post aliquantam interpolationem. Sic ergo ventosa calefacit membra, et attrahet sanguinem et spiritus sensibiles, propter quod facit ad sensibilitatem membri. Si brachia dolueris vel humeros, in vino veteri vel in urina cum oleo bullienti lanam intinge et expressam fortiter calidam superpone. Ad idem valet quod supra dicitur de collo et humeris.

XXIV. De Digitis

XXIV. De digitis 

Digiti manui inserti sunt, ut habilitetur manus ad actum omnem. Digitorum vero nobilitas, ut dicit Aristotiles, est conveniens ad recipiendum, retinendum et dandum, et maxime ad distingeuendum. Pollex inter digitos est curtus et grossus propter operationes fortes; et non adiuvatur homo sine pollice per alios digitos. Vigor pollicis est equalis virtuti omnium digitorum, qui sunt in manu.

Si digitos dolueris et obriguerint, idem facias quod de manibus diximus. Si autem digiti contrahi ceperint et revolvi in manu, primo cum adverteris, liga manum extentam cum digitis super astulam et fac fomentationes, quas de manibus premisimus, adiunctis in decoctione foliis cassiane et castorio. Castorium autem bibas cum vino. 

De humeris

Humeros homo habet maiores respectu

 corporis aliis animalibus ad portandum

 et sustinendum onus. Humeri creati sunt 

ex ossibus fortibus, constituti et ad 

sustinendam lesionem, carne in ea parte 

fortiori. Hiis insunt scapule ossa lata

tenuia, que et debite latitudini

humerorum satisfacerent, carnem

fulcientes in ambitu, et tenuitate

moderata elegentiam pectoris

non fedarent.

 

Humeros si dolueris ex onere vel ex

labore equitandi aut quacumque ex

causa, gallinatio adipe ad ignem perunge.

Sequenti nocte, si non cessaverit dolor

vino calido in dicto adipe resoluto

humeros fove. Item dyaltea ad hoc valet.

Si dolor non cessat, sanguinem sub

scapulis extrahe cum flebotomo. Item

rutam in aceto coctam superpone. Item

lanam intinctam vino bullienti

 

De Chama

Chama bestia est, ut scribit Plinius, quam – ut idem dicit – Galli rufium dicunt. Hoc animal effigiem habet lupi, respersumque est per totum pardorum maculis. In Ethiopia harum bestiarum copia est, licet peregrinis terris ab hominibus invecte sint. Hanc bestiam magnus Pompeius Romanis primum ludis intulit.

De Ahanes

Ahanes animal est, ut dicit Aristotiles, ad magnitudinem cervi, in quo natura mutavit consuetudinem aliorum animalium quadrupedum. Omne enim animal quadrupes habet fel in interioribus ventris excepto isto. Istud autem animal fel habet in aures. Et ipsum fel animalis simile est felli hominis in colore; et est ipsum fel amarum valde et causativum vehementis ire et ferocitatis.

De Anabulla

Anabulla, ut Plinius scribit, bestia est Ethiopie. Hoc animal collum habet equo simile, pedes et crura ut boves, caput ut camelus. Albas habet maculas, colorem rutilum valde membra singula distinguentem. Cum ergo tanto decore animal respersum sit, pellis multum spectabilis carius venditur; et hoc ad luxum oculorum, qui vix unquam curiositate pestifera sanantur.

De Palma

Palma, ut dicit Ysidorus, arbor est sic dicta, quod manus victricis est ornatus vel quod expansis ramis est in modum manus hominis. Hec, ut Ambrosius dicit, procero decoroque virgulto nascitur, diuturnis vestita frondibus et folia sua sine ulla successione conservans. Plinius: Hec in longissima etate durat, et licet in multis locis nascatur, non in omnibus locis tamen fructus perficit maturitatem. Habundantius autem fructificat in partibus orientis. Genus vel sexum habent maris et femine. Hee nunquam fructificant, nisi pares et ita vicine sint, ut superioribus ramis inclinate se invicem amplectantur; et hoc tantum fit verno tempore. Et hoc mirum valde, ut dicit Ambrosius, quod plerumque inclinat ramos ad parem et subicit et concupiscentie atque amplexus speciem pretendit et sexum suum subiectionis specie confitetur. Mas in palmite floret, femina citra florem germinat spine modo. Primo nascitur dactilorum caro, deinde quoddam durum interius, et hoc arboris semen. Plantari autem dicuntur in hunc modum palme: Accipiuntur dicta semina recentia et ponuntur per quindecim dies in aqua, ubi admixta sit terra et cinis pariter. Deinde tali modo ponuntur in terra, ut pars seminis acutior ponatur inferius et que grossior est pars superius vel supine, sicut dicit Plinius, ut illa pars que tumet sicut venter superius, illa vero que est sicut dorsum inferius; et hoc contra modum fere omnium seminum, quia in aliis fere omnibus seminibus acutiores partes ponuntur superius.  Cum ergo palmarum semina plantantur, duo et duo ponuntur iuxta invicem.  Cum enim plante earum debiles sint, sic iuxta posite roborantur.

Aquis salsis vel vini fecibus iuvantur.  Terram solutam et sabulonem requirit, in fundo tamen prius antequam plantetur pingui terra deiecta.  Sequenti hyeme, postquam plantate sunt palme, muniri debent contra hyemem, et hoc primo anno; postea valide sunt contra frigus. Alexandri milites viridioribus fructibus palme strangulati sunt. Est autem tanta suavitas musteis, ut esus eorum non nisi cum periculo fiat. Summitas foliorum euis tante teneritudinis et suavitatis est, ut albarum nucum dulcorem excedat. In imo quidem corticis aspera palma est atque nodosa, sed tamen gracilis; in summo vero plenissime dilatatur.