De humeris

Humeros homo habet maiores respectu

 corporis aliis animalibus ad portandum

 et sustinendum onus. Humeri creati sunt 

ex ossibus fortibus, constituti et ad 

sustinendam lesionem, carne in ea parte 

fortiori. Hiis insunt scapule ossa lata

tenuia, que et debite latitudini

humerorum satisfacerent, carnem

fulcientes in ambitu, et tenuitate

moderata elegentiam pectoris

non fedarent.

 

Humeros si dolueris ex onere vel ex

labore equitandi aut quacumque ex

causa, gallinatio adipe ad ignem perunge.

Sequenti nocte, si non cessaverit dolor

vino calido in dicto adipe resoluto

humeros fove. Item dyaltea ad hoc valet.

Si dolor non cessat, sanguinem sub

scapulis extrahe cum flebotomo. Item

rutam in aceto coctam superpone. Item

lanam intinctam vino bullienti

 

De palma

Palma, ut dicit Ysidorus, arbor est sic dicta, quod manus victricis est ornatus vel quod expansis ramis est in modum manus hominis. Hec, ut Ambrosius dicit, procero decoroque virgulto nascitur, diuturnis vestita frondibus et folia sua sine ulla successione conservans. Plinius: Hec in longissima etate durat, et licet in multis locis nascatur, non in omnibus locis tamen fructus perficit maturitatem. Habundantius autem fructificat in partibus orientis. Genus vel sexum habent maris et femine. Hee nunquam fructificant, nisi pares et ita vicine sint, ut superioribus ramis inclinate se invicem amplectantur; et hoc tantum fit verno tempore. Et hoc mirum valde, ut dicit Ambrosius, quod plerumque inclinat ramos ad parem et subicit et concupiscentie atque amplexus speciem pretendit et sexum suum subiectionis specie confitetur. Mas in palmite floret, femina citra florem germinat spine modo. Primo nascitur dactilorum caro, deinde quoddam durum interius, et hoc arboris semen. Plantari autem dicuntur in hunc modum palme: Accipiuntur dicta semina recentia et ponuntur per quindecim dies in aqua, ubi admixta sit terra et cinis pariter. Deinde tali modo ponuntur in terra, ut pars seminis acutior ponatur inferius et que grossior est pars superius vel supine, sicut dicit Plinius, ut illa pars que tumet sicut venter superius, illa vero que est sicut dorsum inferius; et hoc contra modum fere omnium seminum, quia in aliis fere omnibus seminibus acutiores partes ponuntur superius.  Cum ergo palmarum semina plantantur, duo et duo ponuntur iuxta invicem.  Cum enim plante earum debiles sint, sic iuxta posite roborantur.

Aquis salsis vel vini fecibus iuvantur.  Terram solutam et sabulonem requirit, in fundo tamen prius antequam plantetur pingui terra deiecta.  Sequenti hyeme, postquam plantate sunt palme, muniri debent contra hyemem, et hoc primo anno; postea valide sunt contra frigus. Alexandri milites viridioribus fructibus palme strangulati sunt. Est autem tanta suavitas musteis, ut esus eorum non nisi cum periculo fiat. Summitas foliorum euis tante teneritudinis et suavitatis est, ut albarum nucum dulcorem excedat. In imo quidem corticis aspera palma est atque nodosa, sed tamen gracilis; in summo vero plenissime dilatatur.

De manticora

Manticora animal est monstruosum valde, sicut Solinus et Plinius scribunt. Faciem habet quasi hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonino. Cauda scorpionis aculeo spiculata, voce tam sibila, ut imitetur modulos fistularum tubarumque concinentium. Humanas carnes avidissime affectat. Ita velox cursu est sicut avis volatu. Hec bestia triplicem in dentibus ordinem habet.