Ulmus vocatur, ut dicit Ysidorus, quod vim habet multam viroris. Natura enim ipsius talis est, ut etiam arefacta, si abluatur, reviviscat. Deinde excisa atque in humo fixa radicibus sese ipsa demergit.
Author: k14ep01
De tilia
Tilia, ut dicit Ysidorus, arbor est sic dicta, eo quod lignum eius utile sit ad usus telorom pro levitate iaculi iaculandi. Est enim levissime materie. Fructus eius parvus est, sed admodum dulcis. Vulgo dicitur marem esse in hiis et feminam; mas in ea non floret, femina floret.
De chimera
… non illa que figmentum est, sed bestia que a Iacabo chimera dicitur. Chimera, ut dicit Iacobus, bestia est in partibus Babylonie, alta anterius, demissa posterius. Hanc bestiam captam Sarraceni pretioso pallio coopertam domino suo, ut ei gratanter serviant, offerunt. Signat autem eos, qui animas suas per cultum et fastum mundane glorie demonibus offerunt. Nec dubium, quin eas demones gratanter accipiant. Unde in Actibus apostolorum Herodes Agrippa gloriatus in veste regia a demonibus percussus est et exspiravit. Et tamen proprium regum est purpura et nobilioribus vestibus indui. Sed quia non dedit honorem deo in honore oblato, periit. Quid ergo tu pauper, humilis atque despectus pro vestis et cultus gloria recepturus es, si nec regi in vestis gloria glorianti parcitum esse consideras?