Mulus, ut dicit Liber rerum, animal est viribus in labore eximium, ex adulterine commixtione seminum asini et qui. Hec propria habet: asini aures longas, hinnitum horridum, crucem on humeris, pedes exiguous et corpus malicentum; reliqua vero habet ut equus. Muli et burdones et huiusmodi animalia, que ex diversis animalibus generantur, propriam speciem non habent. Unde si relinquantur, sibi deificiunt. Vere autem species sunt et non alie, que, si relinquantur nature perpetue sunt. Mule nunquam concipere possunt. Unde fit, ut nequaquam eorum natura ex seminis posteritate proprietatem generationis accipiat. Semper enim oportet, possunt mule concipere: menstrui superfluitas transit cum cibo in mulabus in nutrumentum corporum earum. Ipse vero sanguis, quo non indiget natura, exit cum superfluitate vesice. Alia vero ratio est, quare concipere non possunt mule, quoniam animal contra naturam generatum est et eius natura diversificata est in equo, qui calide nature est, et in asina, que summe frigiditatis est. Non ergo posttest esse in fetu diversifice generato et male complexionao concordantia partium et ordinata natura, ut quasi e propria substantia sui sibi simile generet, qui nullam propriam sui generis substantiam habere dinoscitur, licet ex propriis substantiis equi et asini sit nature amminiculo generates. Mulus quanto plus bibit quando pullus est, tanto maior fit et fortiori. Plinius dicit, ex duobus diversis generibus nata tertii generis fieri et neutri parentum esse similia, eaque nata non gignere in Omni genere animalium certum est. In annalibus Romanorum est: peperisse sepe mulas; sed prodigii loco habitum. Ut dicit Plinius, mule calcitratus inhibetur vini crebriore potu. De asino et de equa generantur muli, et de asina et de equo burduli.