De caco

Cacus monstrum est in Archadia. Hoc animal totum setosum est quasi porcus. Et sicut scribit Adelinus philosophus, flammas de pectore suo eructuat, id est anhelitum et spiritum flammeum. Facit autem hoc maxime, cum ira permotum fuerit. Sed queri potest, quomodo flammas aut spiritum flammeum de ore suo possit evomere et ipsas flammas esse efficaces ad comburendum proxime contrectata, et non ipsum corpus animalis flammis absumi. Respondere possumus, quia, cum anhelitus adhuc in visceribus animalis per membra multa ac diversa late diffusus est, tepidus usquequaque non extuberatur in flammas; sed eructuatus continuatur ac multiplicatur in obiectum aliquod corpus virtutemque recipit comburendi, verbi gratia sicut videmus per medium berilli lapidis solare lumen multiplicare radios et in supremo unitionis acumine radiorum ignis virtutem suscipere in subiectam materiam et ignem effici violentum. Horum animalium similia fuerunt illa, de quibus in libro Sapientie scriptura testatur divina, quod ignes de ore suo spirabant. Igitur monstrum cacus in antris super flumen Tyberim commoratur. Hoc animal invadit subito vaccarum et taurorum greges, nec unum ei de grege animal sufficit, sed per caudas tauros tres aut quatuor apprehensos vi fortitudinis sue in antrum trahit occulte gressu retrogrado, ne scilicet investigari possit de facili. Est autem non solum infestum animalibus hoc animal, verum etiam ipsi homini gravissime insidiatur, cum tamen ipsum hominem plurimum timeat. Cacus signat quosdam iracundos, qui quidem ad modicum primum irasci sibi videntur interius, sed cum se ipsos ira crescente refrenare non possunt, quasi flammas in proximum contumelias et probra eructuant adeo, ut non solum se, verum etiam plures ad odium secum ira victos inflammant. Sicque occasione sue nequitie multos ad inferni claustra trahunt, et hoc gressu retrogrado, quia nullum rectum vel iustum odium esse potest. Iracundus igitur non solum infestus est brutis hominibus, ut eos ad iracundiam provocet, verum etiam aliquando rationabilibus et religiosis hominibus, quia quidem valde perfectus est, quem quandoque ira non deicit.