Collo corpori caput coniungitur. Ex cartilaginosa carne collum creatur, et hoc interius magis. Multitudo venarum in collo est, per quas a corde usque ad quinque officia sensuum animus effundatur. Collum tantum prope in homine parum a suo loco reflectitur, in anterius quidem, dextra levaque, sed post se nequit. Animalium vero collum in posterius sicut in anterius ad libitum reflectuntur, preterquam leonis, lupi et hyene, qui rectis cervicibus rigent; avium vero omnuim indifferenter.
Si quis collum aliquo casu lesum vel subito distortum vel quasi distortum et contortum habuerit, verberentur plante pedum eius assere, et convalescet patiens. Si dolorem in collo habueris vel in scapulis, melle prius despumato inunge et postea farinam fabarum et folia tunsa hedere confice cum melle et superpone.