De fago.
Fagus, ut dicit Ysidorus, arbor est glandifera, cuius fructus dulcis est, sed nocivus pectori. Oleum vero clarissimum lampadibus amministrat. Satis admodum durum, sed vermibus penetrabile lignum eius, nisi fumo pene sit continue delibutum. Dicitur autem fagus a comestione: fage enim comedere dicitur. [Hoc lignum viride per longa tempora in aquis positum in lapidem durescere dicitur.]