Cedrus arbor est nobilissima, altitudine quasi ad nubes elata, sicut dicunt lacobus et Ysidorus, cuius folia ad cypressi similitudinem respondent, odorifera multum et inimica serpentibus. Lignum quoque iocundi odoris est et diu durans nec a tinea unquam exterminatur. Hec arbor resinam tribuit, que cedria dicitur, que in conservandis libris adeo est utilis, ut perliniti ex ea nec tineas patiantur nec tempore consenescant. Odor enim ipsius serpentes fugat. Cedrorum sunt duo genera. Cedrus que floret fructum non fert, fructifera vero non floret et in ea antecedentem fructum occupat novus. Que autem fructificant maritime dicuntur et parve sunt. Fructus eius est secundum humani capitis quantitatem. Triplicem substantiam in se habet pomum cedrinum. Iacobus: In prima parte, que est deforis, substantiam calidam habet; in interiori parte pomi secunda pars temperativa; medium vero quasi cor pomi intrinsecus latens frigidum existit. Hunc dicunt fructum, de quo dominus in Levitico: Sumetis vobis die primo fructus arboris pulcherrime. Circa Libanum montem pulchre et sublimes cedri sunt valde, sed steriles.