Castanea, ut dicit Ysidorus, arbor est, cuius fructus gemini in modum testiculorum infra folliculum reconditi iacent. Qui cum eiciuntur quasi castrantur, et inde nomen accepit castanea. Hec arbor simul ut excisa fuerit, tanquam silva simul expullulare consuevit.
Category: Categories
Please use the Menu to navigate to the various categories in Thomas Cantimpratensis’s “Liber de natura rerum.” This is a list of all entries.
De bdellio
De bdellio. Bdellium est arbor nobilissima in oriente, colore nigra, magnitudine olee, folio roboris, fructu caprifici; lacrimam habet, cuius quidem natura est que et gummi. Nigra est, cum in offas volvitur. Cum vero lacrima recens est, translucet ere similis. Odorem habet optimum, et cum frangitur, pinguescit, gustu amara. Odoratior utique est infusione vini. Huius arbor in Bactria nascitur. Hec Plinius dicit et Glosa super Genesim de bdellio arbore.
De abiete
VII. De abiete. Abies, ut dicit Ysidorus, arbor est sic dicta, quod pre ceteris arboribus longe eat et in excelsum promineat. Cuius natura expers est terreni humoris, ac proinde habilis atque levis habetur et sine nodositate exorta. Hec difficillime cedit putredini, vermibus vero nunquam.
De palma
Palma, ut dicit Ysidorus, arbor est sic dicta, quod manus victricis est ornatus vel quod expansis ramis est in modum manus hominis. Hec, ut Ambrosius dicit, procero decoroque virgulto nascitur, diuturnis vestita frondibus et folia sua sine ulla successione conservans. Plinius: Hec in longissima etate durat, et licet in multis locis nascatur, non in omnibus locis tamen fructus perficit maturitatem. Habundantius autem fructificat in partibus orientis. Genus vel sexum habent maris et femine. Hee nunquam fructificant, nisi pares et ita vicine sint, ut superioribus ramis inclinate se invicem amplectantur; et hoc tantum fit verno tempore. Et hoc mirum valde, ut dicit Ambrosius, quod plerumque inclinat ramos ad parem et subicit et concupiscentie atque amplexus speciem pretendit et sexum suum subiectionis specie confitetur. Mas in palmite floret, femina citra florem germinat spine modo. Primo nascitur dactilorum caro, deinde quoddam durum interius, et hoc arboris semen. Plantari autem dicuntur in hunc modum palme: Accipiuntur dicta semina recentia et ponuntur per quindecim dies in aqua, ubi admixta sit terra et cinis pariter. Deinde tali modo ponuntur in terra, ut pars seminis acutior ponatur inferius et que grossior est pars superius vel supine, sicut dicit Plinius, ut illa pars que tumet sicut venter superius, illa vero que est sicut dorsum inferius; et hoc contra modum fere omnium seminum, quia in aliis fere omnibus seminibus acutiores partes ponuntur superius. Cum ergo palmarum semina plantantur, duo et duo ponuntur iuxta invicem. Cum enim plante earum debiles sint, sic iuxta posite roborantur.
Aquis salsis vel vini fecibus iuvantur. Terram solutam et sabulonem requirit, in fundo tamen prius antequam plantetur pingui terra deiecta. Sequenti hyeme, postquam plantate sunt palme, muniri debent contra hyemem, et hoc primo anno; postea valide sunt contra frigus. Alexandri milites viridioribus fructibus palme strangulati sunt. Est autem tanta suavitas musteis, ut esus eorum non nisi cum periculo fiat. Summitas foliorum euis tante teneritudinis et suavitatis est, ut albarum nucum dulcorem excedat. In imo quidem corticis aspera palma est atque nodosa, sed tamen gracilis; in summo vero plenissime dilatatur.
De platano
Platanus, ut dicit Ysidorus, arbor est a latitudine foliorum dicta: platos enim Greci latum vocant. Alta arbor est et ramis diffusa, foliis tenerrimis ac mollibus foliis vitis similis. Plinius dicit: Quis non miretur arborem umbre gratia, ex alieno petitam orbe? Ab insula Dyomedis primum advecta est. In Lycia platanus est gelidi fontis socia, que circumquaque octaginta pedum spatium longis obtinet umbris. Hiis tantum honos fuit antiquitus, ut mero infuso in regum atriis nutrirentur.
De salice
Salix, ut dicit Ysidorus, arbor est infructuosa, et dicitur salix eo quod cito salit, id est crescit. Arbor mollis est et inflexibilis, habilis vitibus vinciendis. Floret, sed non fructificat. Cuius florem si quis in cibum sumpserit, liberis carere dicitur. Platearius: Est autem hec arbor frigida et sicca. Cortex, flores et folia competunt medicine. Vim consolidandi et constringendi habent. Succus ex floribus expressus et in potum datus febres tollit. Frondes et folia aspersa aqua circa febricitantes aerem infrigidant.
De ulmo
Ulmus vocatur, ut dicit Ysidorus, quod vim habet multam viroris. Natura enim ipsius talis est, ut etiam arefacta, si abluatur, reviviscat. Deinde excisa atque in humo fixa radicibus sese ipsa demergit.
De tilia
Tilia, ut dicit Ysidorus, arbor est sic dicta, eo quod lignum eius utile sit ad usus telorom pro levitate iaculi iaculandi. Est enim levissime materie. Fructus eius parvus est, sed admodum dulcis. Vulgo dicitur marem esse in hiis et feminam; mas in ea non floret, femina floret.
De oleastro
Oleaster, ut dicit Ysidorus, arbor est sic dicta, eo quod sit foliis olee simillimus, sed latioribus. Arbor est inculta atque silvestris, amara atque infructuosa. Cuius ramus olee insertus vim mutat radicis et vertit eam in propriam qualitatem.
De ilice
Ilex arbor est, ut dicit Ysidorus, cuius fructum homines primum ad victum sibi elegerunt. Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui glande vixerunt. Unde poeta:
Mortales primi ructabant gutture glandem.