De calopo

Calopus, ut Physiologus dicit, animal acerrimum est, ita ut nec a venatoribus possit appropinquari. Cornua longa habet serre figuram habentia, ita ut possit altas arbores secando deicere. Cum sitit, ad flumen Eufratem bibit. Est autem ibi frutex herichina virgultis subtilibus et prolixis. Cui dum adveniens cornibus alludit, ipsa cornua obligat in virgultis pugnansque diu nec liberare se valens exclamat horrifice. Cuius voce venator audita accurens herentem occidit.

De tragoditis

Tragodite, ut dicit Plinius, bestie sunt, que contra omnia genera quadrupedum bestiarum in terra repentium deiectis cornibus obliqua cervice pascuntur. Et hec est causa: Cornua habent longa et per declivum capitis et maxillarum usque ad terram pendentia. Quam ob rem ut alie bestie in terra pascere non possunt prohibentibus cornibus, sed obliquata cervice longa secare potius videntur herbam ore attractam quam aliorum more carpere.

De falena

Falena animal est in remotis orbis partibus nascens, datum ac creatum in vindictam et ultionem hominum superborum. Hoc enim animal naturali quadam indignatione superbiam in homine detestatur et, si occasionem acceperit congrediendi, pugne constanter insistit et victor superbie inclementer hominem discerpere nititur. Econtra si in obvium hominem ex fuga et timore humiliationis indicium deprehendit, subsistit interdum et evadere illum permittit.

De putorio

Putorius, ut dicit Liber rerum, bestia est a putore dicta, quia nimium fetet, et hoc maxime cum irascitur. Ipsa similiter ut daxus crura brevia habet in sinistro latere et dextro latere longiora. Domorum ardua et penetralia inhabitat. Gallinarum et earum pullorum cupidissima est, quippe que solum carnibus et huiusmodi vivit. Gallinam autem vel pullum cum capit, caput eius in initio petit, ut hoc devicto non sit illi difficile in membris aliis laborare vel ne possit clamare, dum capitur.

De unicorni

Unicornis animal est parvum quidem, ut dicit Ysidorus, secundum fortitudinem corporis. Brevia etiam crura habet secundum suam magnitudinem. Acerrimum nimis est, ita ut a nullo venatore vi valeat comprehendi. Huic color buxeus. Cornu in media fronte habet quatuor pedum, a quo nec ipse elephas tutus est corporis sui magnitudine. Hoc cornu ad saxa limat in pugna. Nam sepe cum illo certamen habens in ventre vulneratum prosternit.

Ut dicit liber Kyrannidarum, cornu illud demones eicit. Perforatur enim, et sic sono et presentia cornu fugatur demon.

Ferrum non timet. Manet in montibus excelsis et in solitudinibus vastissimis commoratur. Iacobus et Ysidorus: Sed hoc argumento capitur: Puella virgo in silva proponitur solaque relinquitur. Qui adveniens omni ferocitate deposita casti corporis pudicitiam in virgine veneratur caputque suum in sinu puelle aperientis imponit sicque soporatus inermis deprehenditur a venatoribus, occiditurque vel in regali palatio ad spectaculum exhibetur. Hoc animal primo, ut Plinius dicit, magnus Pompeius ad spectaculum Rome exhibuit. Hoc crudele animal Christum significat, qui ante incarnationem seviebat in celo puniendo angelos propter superbiam, in terra homines propter inobedientiam sicut Adam et propter luxuriam sicut Sodomitas, propter crapulam sicut filios Israel. Huic nullo contradicere audente clamat Ysaias: Non est, inquit, qui consurgat et teneat te. Hunc virgo in deserto mundi quasi cepit, dum gloriose virginis Marie incomparabili pulchritudine castitatis illectus dei filius quasi sinum eius uterum introivit atque per eam humanatus corpus accepit, in quo a Iudeis quasi crudelissimis venatoribus comprehensus occiditur, indeque resurgens et ascendens ad celos in celestis regni palatium ad patris dexteram collocatur.

De chimera

… non illa que figmentum est, sed bestia que a Iacabo chimera dicitur. Chimera, ut dicit Iacobus, bestia est in partibus Babylonie, alta anterius, demissa posterius. Hanc bestiam captam Sarraceni pretioso pallio coopertam domino suo, ut ei gratanter serviant, offerunt. Signat autem eos, qui animas suas per cultum et fastum mundane glorie demonibus offerunt. Nec dubium, quin eas demones gratanter accipiant. Unde in Actibus apostolorum Herodes Agrippa gloriatus in veste regia a demonibus percussus est et exspiravit. Et tamen proprium regum est purpura et nobilioribus vestibus indui. Sed quia non dedit honorem deo in honore oblato, periit. Quid ergo tu pauper, humilis atque despectus pro vestis et cultus gloria recepturus es, si nec regi in vestis gloria glorianti parcitum esse consideras?

De pilosis

… qui et homines silvestres dicuntur. Pilosus animal est, sicut Glosa dicit super Ysaiam, quod in figura hominis superius incipit, sed inferius in pedes bestie desinit. Hanc bestiam diffinit beatus Ieronimus in Vita beati Pauli primi heremite, quod superius sit homo frontem habens asperam cornibus et in caprarum pedes desinens, satyros vel faunos vel incubos vocari. Asserit idem, quod nulli dubium esset, istud monstrum captum fuisse in oriente et in Alexandriam visum et inde mortuum saleque infusum, ne a calore dissolveretur, deportatum fuisse in Constantinopolim, ut ab imperatore videretur.

Nostra etate delata fuit regi Francie bestia ad magnitudinem canis: caput quidem non multum distabat a capite canis, cetera corporis membra ut homo prorsus habebat, crura quidem nuda ut homo manusque vel brachia, collum album ac nudum. Habebat in dorso pilos. Vinum libentissime bibebat, carnibus vescebatur, et hoc coctis. Ita decenter ac modeste manibus capiebat cibum et ori suo inferebat, ut nullus dubitaret in hoc, quin humanum modum haberet in talibus. Erectus ut homo stabat, sedebat ut homo, puellis et feminis libentissime iungebatur et in sexu viri et femine discretionem habebat. Genitale membrum, ultra quam corporis quantitas exigebat, habebat magnum. Igitur furiis agitatum hoc animal crudelissime movebatur et in homines seviebat. Ceterum cum pacatum esset, instar hominis mitissime et decentissime se gerebat et mulcebatur alloquiis et colludentibus applaudebat.

De pegaso

… semivolucre. Pegasus, ut dicit Plinius, animal magnum, et horrendum est in Ethiopia. Equi formam habet, alas ut aquila sed multo maiores, caput armatum cornibus et adeo monstruosum, ut ipso cuncta fere animantia terreat. Cum ipso gravi corpore fuga mirabili alarum remigio adiuti potius currunt quam pervolant et colliso aere virtute pennarum ad instar turbinis impellunt ventos. Multas escas devorant, inquiete moventur, infesti sunt animalibus, et hoc maxime homini.

De monocerote

Monocerotes, ut dicunt Solinus et Plinius, monstrum est mugitu horrido, equino corpore, elephantis pedibus, cauda suilla, capite cervino. Cornu ex media fronte producitur splendore mirificum, longitudine pedum quatuor, ita acutum, ut quicquid impetat, facile ictu eius perforetur. Captum potest perimi, sed nunquam domari. Dicit tamen Iacobus, quod nunquam vivum venit in hominis potestatem, et interimi quidem possit, sed non capi, quia vinci se cernens vitam furore exuit.