De platano

Platanus, ut dicit Ysidorus, arbor est a latitudine foliorum dicta: platos enim Greci latum vocant. Alta arbor est et ramis diffusa, foliis tenerrimis ac mollibus foliis vitis similis. Plinius dicit: Quis non miretur arborem umbre gratia, ex alieno petitam orbe? Ab insula Dyomedis primum advecta est. In Lycia platanus est gelidi fontis socia, que circumquaque octaginta pedum spatium longis obtinet umbris. Hiis tantum honos fuit antiquitus, ut mero infuso in regum atriis nutrirentur.  

De salice

Salix, ut dicit Ysidorus, arbor est infructuosa, et dicitur salix eo quod cito salit, id est crescit. Arbor mollis est et inflexibilis, habilis vitibus vinciendis. Floret, sed non fructificat. Cuius florem si quis in cibum sumpserit, liberis carere dicitur. Platearius: Est autem hec arbor frigida et sicca. Cortex, flores et folia competunt medicine. Vim consolidandi et constringendi habent. Succus ex floribus expressus et in potum datus febres tollit. Frondes et folia aspersa aqua circa febricitantes aerem infrigidant.

De ulmo

Ulmus vocatur, ut dicit Ysidorus, quod vim habet multam viroris. Natura enim ipsius talis est, ut etiam arefacta, si abluatur, reviviscat. Deinde excisa atque in humo fixa radicibus sese ipsa demergit.

De tilia

Tilia, ut dicit Ysidorus, arbor est sic dicta, eo quod lignum eius utile sit ad usus telorom pro levitate iaculi iaculandi. Est enim levissime materie. Fructus eius parvus est, sed admodum dulcis. Vulgo dicitur marem esse in hiis et feminam; mas in ea non floret, femina floret.

De oleastro

Oleaster, ut dicit Ysidorus, arbor est sic dicta, eo quod sit foliis olee simillimus, sed latioribus. Arbor est inculta atque silvestris, amara atque infructuosa. Cuius ramus olee insertus vim mutat radicis et vertit eam in propriam qualitatem.

De ilice

Ilex arbor est, ut dicit Ysidorus, cuius fructum homines primum ad victum sibi elegerunt. Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui glande vixerunt. Unde poeta:

Mortales primi ructabant gutture glandem.

De capra vel hirco

Capra, ut dicitur in Libro rerum, animal barbatum est, longis et acutis cornibus pascitur in convallibus, in montibus et in ramis arborum, quos ore potest attingere. Lacte habundat, et lac eius sanissimum est, sed statim, ut coagulatum fuerit, vitiatur; nam caesus ex eo factus ad nichil pene utilis est. Ut dicit Aristotiles, in quibusdam regionibus post primum fetum non exspectantur impregnatio capre, sed cum urtica fricanta mamille eius. Primo quidem exit sanguis, secundo quasi sanies; et post lac bonum, non peius lacte impregnante capre. Capre aliquando pariunt geminos, sed admodum raro. Ferunt quinque mensibus ut oves. Pinguedine sterilescunt. Utilius concipiunt Novembri mense, ut in Martio pariant. Pariunt octenis annis, ut dicit Plinius; abortiunt etiam frigore obnoxie. Mutilis lactis maior ubertas. Caper silvestris animal sagacissimum est, altos montes amat, delonge positos homines agnoscit ambulantes, si venatores aut viatores sint. Plinius: Sollertiam tantam habent capre, ut, si contigerit in ponte pretenui et angusto duabus obviis e diverso non posse habere transitum nec repricationem retroeundi, unam recumbere atque ita alteram proculcate supergredi. Auribus spirare non naribus nec unquam febre carere dicuntur. Anima hiis calidior est quam ovibus ardentiorque concubitus. Capras in occasum solis in pascuis negant inter se interui sed adversas, reliquis autem horis adversas et inter sese ut dicit Plinius. Hircus lascivum animal est, ut dicit Ysidorus, et fervens semper ad coitum, cuius oculi in transversum ob libidinem aspiciunt. Eque nocte ut in die cernunt; ideoque caprinum iecur si vescatur, restituet vespertinam aciem hiis, quos nictilopas vocant phisici. Dicit tamen Aristotiles, quod multotiens excecantur de die, ut non bene videant de die; nocte vero acuitur eorum visus. Ut dicit Experimantator, fel hirci pilis superpositum palpebrarum eos annichilat.

“Ad idem valet, ut dicit liber Kyrannidarum, sanguis hirci, et est venenum omnium pilorum. Idem dicit, quod suffumigium ex pelle eius litargicos et epilenticos excitat et valet ad suffocationem.”

Nebulis et suffocationibus oculorum medetur.

“Fel etiam hirci si in aliquo loco posueris, ranas ad se congregare facit. Pili eius usti omnem fluxum stringunt. Sanguis eius venena bibita extinguit, si bibitur. Adeps eius morsui et lesure medetur. Stercus eius medetur dolori dentium, si cataplasmetur.”

Cornu capre adustum, sicut dicunt physici, si ante nares illius qui vere caducus est teneatur, statim cadit. Fugat etiam sepentes. Mas inter capras hircus vocatur; animal animosum ac bellicosum et robustum est. In fronte et in cornibus maxima eius fortitudo est. Sanguis eius calidus ac recenter fusus tante virtutis est, ut adamantem lapidem omni metallo insuperabilem frangat. Capre, ut dicit Plinius, herbis venenatis vivunt nec moriuntur; hausto autem melle necari eas †vita dixerunt. Dependet omnium mento villus. Quod si quis apprehensum manu ex grege unam trahat, cetere stupentes spectant. Morsus earum est arbori exitialis. Olivam lambendo sterilem faciunt. Mel aliquando lambentes capre moriuntur. Refert autem Aristotiles quiddam supra modum mirabile, quod in quadam regione caper masculus inventus est, qui mamillas habens extractum est lac ab eis in tanta quantitate, quod inde unus posset fieri caesus. Qui caper deinde coivit cum capra et genuit marem. Dicit autem Aristotiles, hoc non naturaliter esse factum, sed signum fuisse alicuius futuri eventus. Certissimum tamen est, quod idem caper et maris et femine naturam habuit, sicut in hermofroditis hominibus cernere possumus, qui utramque naturam habent. Rarissimum tamen est et forte incompertum, ut unus talium et generet ut masculus et concipiat pariatque ut femina. In Creta quando capre silvestres sagitta percutiuntur, pulegium herbam comdeunt, ut extrahant sagittam de corpore.

De tranez (test)

Tranez animal est modicum instar cuniculi, ut dicit Plinius, quod licet parvum sit corpore, spiritu tamen validum et robustum viribus est et naturaliter animosum ad pugnam. Cui etiam in signum rei et pugne natura in capite contulit galeam, qua testa capitis protegeretur et cerebrum, et qua etiam dilucide monstraretur, quod cuique rei condite honestum et utile creatricis nature providentia ministravit. Hoc animal rubei coloris est et in suo genere speciosum.

De papionibus

Papiones animalia sunt circa Cesaream Capadocie, que parum admodum vulpibus maiores instar luporum simul adunati ululant, uno tantum inchoante et ceteris conclamantibus. Pilosam pellem habent. Ubi cadaver occisum fuerit, statim adunati clamoribus assunt. Sepulchra etiam ingrediuntur et hominum cadaveribus vescuntur in fame. Vox eorum longius auditur, et cum putatur esse in proximo, ululatus eorum in remotis est.

De neomon

Neomon Grece vocatur bestia, ut Ysidorus dicit, eo quod odore suo et salubria ciborum et venenosa produntur. De quo Dracontius ait:

Predicit suillus vim cuiuscumque veneni.

Suillus a setis est appellatus, quia setas pro pilis habet in corpore. Hec bestia serpentes persequitur. Que cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime observat quasi minantem. Ad quam cum vim suam transfert aspis deceptus a bestia corripitur.