… qui et homines silvestres dicuntur. Pilosus animal est, sicut Glosa dicit super Ysaiam, quod in figura hominis superius incipit, sed inferius in pedes bestie desinit. Hanc bestiam diffinit beatus Ieronimus in Vita beati Pauli primi heremite, quod superius sit homo frontem habens asperam cornibus et in caprarum pedes desinens, satyros vel faunos vel incubos vocari. Asserit idem, quod nulli dubium esset, istud monstrum captum fuisse in oriente et in Alexandriam visum et inde mortuum saleque infusum, ne a calore dissolveretur, deportatum fuisse in Constantinopolim, ut ab imperatore videretur.
Nostra etate delata fuit regi Francie bestia ad magnitudinem canis: caput quidem non multum distabat a capite canis, cetera corporis membra ut homo prorsus habebat, crura quidem nuda ut homo manusque vel brachia, collum album ac nudum. Habebat in dorso pilos. Vinum libentissime bibebat, carnibus vescebatur, et hoc coctis. Ita decenter ac modeste manibus capiebat cibum et ori suo inferebat, ut nullus dubitaret in hoc, quin humanum modum haberet in talibus. Erectus ut homo stabat, sedebat ut homo, puellis et feminis libentissime iungebatur et in sexu viri et femine discretionem habebat. Genitale membrum, ultra quam corporis quantitas exigebat, habebat magnum. Igitur furiis agitatum hoc animal crudelissime movebatur et in homines seviebat. Ceterum cum pacatum esset, instar hominis mitissime et decentissime se gerebat et mulcebatur alloquiis et colludentibus applaudebat.