XII. De cedro.

Cedrus arbor est nobilissima, altitudine quasi ad nubes elata, sicut dicunt lacobus et Ysidorus, cuius folia ad cypressi similitudinem respondent, odorifera multum et inimica serpentibus. Lignum quoque iocundi odoris est et diu durans nec a tinea unquam exterminatur. Hec arbor resinam tribuit, que cedria dicitur, que in conservandis libris adeo est utilis, ut perliniti ex ea nec tineas patiantur nec tempore consenescant. Odor enim ipsius serpentes fugat. Cedrorum sunt duo genera. Cedrus que floret fructum non fert, fructifera vero non floret et in ea antecedentem fructum occupat novus. Que autem fructificant maritime dicuntur et parve sunt. Fructus eius est secundum humani capitis quantitatem. Triplicem substantiam in se habet pomum cedrinum. Iacobus: In prima parte, que est deforis, substantiam calidam habet; in interiori parte pomi secunda pars temperativa; medium vero quasi cor pomi intrinsecus latens frigidum existit. Hunc dicunt fructum, de quo dominus in Levitico: Sumetis vobis die primo fructus arboris pulcherrime. Circa Libanum montem pulchre et sublimes cedri sunt valde, sed steriles.

De bdellio

De bdellio. Bdellium est arbor nobilissima in oriente, colore nigra, magnitudine olee, folio roboris, fructu caprifici; lacrimam habet, cuius quidem natura est que et gummi. Nigra est, cum in offas volvitur. Cum vero lacrima recens est, translucet ere similis. Odorem habet optimum, et cum frangitur, pinguescit, gustu amara. Odoratior utique est infusione vini. Huius arbor in Bactria nascitur. Hec Plinius dicit et Glosa super Genesim de bdellio arbore.

De fago

De fago. 

Fagus, ut dicit Ysidorus, arbor est glandifera, cuius fructus dulcis est, sed nocivus pectori. Oleum vero clarissimum lampadibus amministrat. Satis admodum durum, sed vermibus penetrabile lignum eius, nisi fumo pene sit continue delibutum. Dicitur autem fagus a comestione: fage enim comedere dicitur. [Hoc lignum viride per longa tempora in aquis positum in lapidem durescere dicitur.]

De arboribus orientis

Arbores in oriente sunt, ut dicit Iacobus, que poma pulcherrima ferunt colore citrina, in quibus quasi morsus hominis cum dentibus manifeste apparet; et idcirco poma Adam ab omnibus appellantur. Et hoc mirum, quod deus scelus primi hominis voluit adhuc in fructu pomi demonstrare mortalibus.

De collo

Collo corpori caput coniungitur. Ex cartilaginosa carne collum creatur, et hoc interius magisMultitudo venarum in collo est, per quas a corde usque ad quinque officia sensuum animus effundatur. Collum tantum prope in homine parum a suo loco reflectitur, in anterius quidemdextra levaque, sed post se nequitAnimalium vero collum in posterius sicut in anterius ad libitum reflectunturpreterquam leonislupi et hyene, qui rectis cervicibus rigentavium vero omnuim indifferenter. 

Si quis collum aliquo casu lesum vel subito distortum vel quasi distortum et contortum habueritverberentur plante pedum eius assere, et convalescet patiens. Si dolorem in collo habueris vel in scapulismelle prius despumato inunge et postea farinam fabarum et folia tunsa hedere confice cum melle et superpone. 

De voce

Vox est aer ictus , ut dicit Philosophus, sensibilis auditu quantum in ipso est. Omnis autem vox articula est aut confusa: articulata hominum , confusa animalium. Articulata est, que scribe potest ut a, e; confusa, que scribe non potest ut gemitus  infirmorum et voces volucrum aut bestiarum. Vox roboratur a quartodecimo anno, eadem in senecta exilio. Ad vocem emendandam et clarificandam piper album tritum in ore diu tene, salviamque frequenter sorbe et oleum gargariza. Porri etiam succum cum aqua calida gargariza. Quod si in balneo feceris, plus proficis. 

De brachiis

XXI. De Brachiis. Brachia ad anterius inflexa homo habet, que contra omnium fere animalium genera reflexa ad posterius habent. Brachia ex fortissimis ossibus procreantur. Pars anterior que manus continet duo ossa habet, unum maius et aliud minus. Posterior vero pars brachii, qua coniungitur humeris, unum tantum os habet validum et forte nimis. Brachia in iuvamentum laboris creata sunt fortia, flexibilia, habilitata ad omnem actum. In hiis nervi fortes, vene multiplices, e quibus commodius secundum phisicos superfluus ac nocivus sanguis extrahitur.

Contra paralysim brachii sensu carentis, sed motum habentis, ventosa sine scarificatione debet poni super humerum iuxta disgregationem, ut ad locum sanguis trahatur. Post debet poni versus cubitum, postea versus manum; et hoc successive debet fieri post aliquantam interpolationem. Sic ergo ventosa calefacit membra, et attrahet sanguinem et spiritus sensibiles, propter quod facit ad sensibilitatem membri. Si brachia dolueris vel humeros, in vino veteri vel in urina cum oleo bullienti lanam intinge et expressam fortiter calidam superpone. Ad idem valet quod supra dicitur de collo et humeris.

De digitis

Digiti manui inserti sunt, ut habilitetur manus ad actum omnem. Digitorum vero nobilitas, ut dicit Aristotiles, est conveniens ad recipiendum, retinendum et dandum, et maxime ad distingeuendum. Pollex inter digitos est curtus et grossus propter operationes fortes; et non adiuvatur homo sine pollice per alios digitos. Vigor pollicis est equalis virtuti omnium digitorum, qui sunt in manu.

Si digitos dolueris et obriguerint, idem facias quod de manibus diximus. Si autem digiti contrahi ceperint et revolvi in manu, primo cum adverteris, liga manum extentam cum digitis super astulam et fac fomentationes, quas de manibus premisimus, adiunctis in decoctione foliis cassiane et castorio. Castorium autem bibas cum vino. 

De humeris

Humeros homo habet maiores respectu

 corporis aliis animalibus ad portandum

 et sustinendum onus. Humeri creati sunt 

ex ossibus fortibus, constituti et ad 

sustinendam lesionem, carne in ea parte 

fortiori. Hiis insunt scapule ossa lata

tenuia, que et debite latitudini

humerorum satisfacerent, carnem

fulcientes in ambitu, et tenuitate

moderata elegentiam pectoris

non fedarent.

 

Humeros si dolueris ex onere vel ex

labore equitandi aut quacumque ex

causa, gallinatio adipe ad ignem perunge.

Sequenti nocte, si non cessaverit dolor

vino calido in dicto adipe resoluto

humeros fove. Item dyaltea ad hoc valet.

Si dolor non cessat, sanguinem sub

scapulis extrahe cum flebotomo. Item

rutam in aceto coctam superpone. Item

lanam intinctam vino bullienti

 

De chama

Chama bestia est, ut scribit Plinius, quam – ut idem dicit – Galli rufium dicunt. Hoc animal effigiem habet lupi, respersumque est per totum pardorum maculis. In Ethiopia harum bestiarum copia est, licet peregrinis terris ab hominibus invecte sint. Hanc bestiam magnus Pompeius Romanis primum ludis intulit.